monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 66, 6
Quis enim hoc crederet, ut Consulum pronepos, et Furiani germinis decus, inter purpuras Senatorum, furva tunica pullatus incederet, et non erubesceret oculos sodalium, ut deridentes se ipse derideret? 'Est confusio quae ducit ad mortem: et est confusio, quae ducit ad vitam' . Prima virtus est Monachi, contemnere hominum iudicia, et semper Apostoli recordari, dicentis: 'Si adhuc hominibus placerem , Christi servus non essem' . Tale quid et Dominus loquitur ad Prophetas: quod posuerit faciem eorum, quasi urbem aeneam, et lapidem adamantinum, et columnam ferream , ne paverent ad iniurias populi, sed impudentiam subsannantium, frontis rigore contererent . Ingenia liberaliter educata, facilius verecundia, quam metus superat. Et quos tormenta non vincunt, interdum vincit pudor. Non est parum, virum nobilem, virum disertum, virum locupletem, potentium in plateis vitare comitatum, miscere se turbis, adhaerere pauperibus, rusticis copulari, de principe vulgum fieri. Sed quanto humilior, tanto sublimior est.